Dioecesis Dunelmensis

Wikidata Dioecesis Dunelmensis
Res apud Vicidata repertae:
Dioecesis Dunelmensis: insigne
Dioecesis Dunelmensis: insigne
Dioecesis Dunelmensis: vexillum
Dioecesis Dunelmensis: vexillum

Dioecesis Dunelmensis anno fere 995 Dunelmi constituta est. Successor fuit eius dioecesis regni Berniciorum cuius sedes ab initio Lindisfarnae constituta est. Aedificatio ecclesiae cathedralis Dunelmensis quae hodie visitatur anno 1093 incepta est. Episcopi Dunelmenses ab anno fere 1075 usque in 1836, titulum eodem tempore comitum palatinorum vindicantes,[1] potestatem saecularem in comitatu Dunelmensi gerebant nummosque incudere solebant: Walcherus enim, episcopus ab anno 1071, comitatum Dunelmensem anno 1075 emit.

"Episcopatus Dunelmensis": Geographia Blaviana (1659) ab Ioanne Blaeu edita

Paulus Butler anno 2014 episcopus Dunelmensis factus est, Iustino Welby successor, qui archiepiscopus Cantuariensis meret.

  1. "Quamquam venerabilis pater Episcopus Dunelmensis comes palatinus existat ..." (p. cxliii apud Google Books)

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search